- PROTESILAUS
- PROTESILAUSfil. Iphicli, unus ex Graeciae principibus: cui, quam vis oraculô praedictum esset, primum omnium in bello Troiano periturum, si eo proficisceretur; contemptis nihilominus vaticiniis, una cum ceteris ducibus eo profectus est; cumque omnium primus e navi in terram exisset, et in Hectorem incidisset, primus Graecorum omnium ab illo est interfectus. Ovid. l. 12. Met. v. 67.—— Hectoreâ primus fataliter bastâProtesilaecadis. —— ——Vocatur et Phylacides, a Phylace, Thessaliae opido. Uxorem habuit Laodomiam, Acasti filiam, quae, cum eius interitum rescîsset, hoc unum doloris sui solatium petiit, ut mortui umbram possetintueri, quod cum a Diis impertrâsset, in illius amplexibus exspiravit. Exstat illius epistola ad maritum suum, inter Ovidianas, Heroid. n. 13. Sunt ex adverso Heliensium urbis iuxta Hellespontum in Protesilai sepulchro arbores, quae cum in tantum accrevêre, ut ilium aspiciant inaresunt, rursusque adolescunt. Plin. l. 16. c. 44. Vide Philostrati Heroas. Graece πρῶτος λαοῦ. Ausonius autem Epigram. 20. Videtur derivare παρὰ τὸ πρῶτον ἐλάσαςθαι τὸν θεὸν: bôc versu 5.Protesilae tibi nomen sic fata dederunt,Victima quod Troiae prima suturus eras.Sed falso. Hunc Hyginus, Fab. 103. tres horas impetrâsse scribit, quibus cum Laodamia loqueretur. Unde Ausonius, Edyll. 6. in Cispidine crucifixo, v. 35.Praereptas queritur per inania gaudia noctesLaodamia duas, vivi functique mariti.Propert. l. 1. El. 19. v. 7.Illic Phylacides iucundae coniugis heres,Nen potuit caecis immemor esse locis,Sed, cupidus falsis attingere gaudia palmis,Thessalis antiquam vener at umbra dumum.Hinc Protesilaeus. Catullus. Epigr. 69. v. 73.Coniugis ut quondam flagrans advenit amereProtesilaeam Laodamia domum.Nic Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.